Page:Metamorphoses.djvu/172

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID rettulit illa nihil nisi sit tibi copia nostri!" spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo vivit in antris; sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; et tenuant vigiles corpus miserabile curae adducitque cutem macies et in aera sucus corporis omnis abit; vox tantum atque ossa super- 396 sunt: vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. inde latet silvis nulloque in monte videtur, omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa. 400 Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles; inde manus aliquis despectus ad aethera tollens " sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!" 405 dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae CUİltigerant alludve pecus, quem nulla volucris nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; 410 gramen erat circa, quod proximus umor alebat, silvaque sole locum passura tepescere nullo. hic puer et studio venandi lassus et aestu procubuit faciemque loci fontemque secutus, dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, 415 dumque bibit, visae correptus imagine formae spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. adslupet ipse sibi vultuque inmotus eodem 152