OVID planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo iainque rogum quassasque faces feretrumque parabant: nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem inveniunt foliis medium cingentibus albis 510 Cognita res meritam vati per Achaidas urbes attulerat famam. nomenque erat auguris ingens; lo spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus contemptor superum Pentheus praesagaque ridet verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae 515 obicit, ille movens albentia tempora canis " quam felix esses, si tu quoque luminis huius orbus" ait " fieres, ne Bacchica sacra videres! namque dies aderit, quam non procul auguror esse, qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber, 520 quem nisi templorum fueris dignatus honore, mille lacer spargere locis et sanguine silvas foedabis matremque tuam matrisque sorores. eveniet! neque enim dignabere numen honore, meque sub his tenebris nimium vidisse quereris." 525 talia dicentem proturbat Echione natus; dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri: turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. 530 Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras attonuit mentes?" Pentheus ait; "aerane tantum aere repulsa valent et adunco tibia cornu 160