OVID post Phaethonteos vidisse dolentius ignes. ille quidem gelidos radiorum viribus artus si queat in vivum temptat revocare calorem; sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, nectare odorato sparsit corpusque locumque multaque praequestus ' tanges tamen aethera' dixit. protinus inbutum caelesti nectare corpus dilicuit terramque suo madefecit odore, virgaque per glaebas sensim radicibus actis turea surrexit tumulumque cacumine rupit 250 255 ' At Clytien, quamvis amor excusare dolorem indiciumque dolor poterat, non amplius auctor lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa, tabuit ex illo dementer amoribus usa; nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque 260 sedit humo nuda nudis inompta capillis perque novem luces expers undaeque cibique rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit nec se movit humo tantum spectabat euntis ora dei vultusque suos flectebat ad illum membra ferunt haesisse solo, partemque coloris luridus exsangues pallor convertit in herbas; est in parte rubor violaeque simillimus ora flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur, vertitur ad Solem mutataque servat amorem." 270 265 ixerat, et factum mirabile ceperat auris; pars fieri potuisse negant, pars omnia veros posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis. poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. 196