Page:Metamorphoses.djvu/220

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID solaque naiadum celeri non nota Dianae. saepe suas illi fama est dixisse sorores ' Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras et tua cum duris venatibus otia misce!' nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, nec sua cum duris venatibus otia miscet, sed modo fonte suo formosos perluit artus, saepe Cytoriaco deducit pectine crines et, quid se deceat, spectatas consulit undas; nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis saepe legit flores. et tum quoque forte legebat, 315 cum puerum vidit visumque optavit habere 805 910 " Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, quam se conposuit, quam circumspexit amictus et finxit vultum et meruit formosa videri. tunc sic orsa loqui: < puer o dignissime credi 320 esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, sive es mortalis, qui te genuere, beati, et frater felix, et fortunata profecto, si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; sed longe cunctis longeque beatior illa, si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus 325 eundem nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit; nescit enim, quid amor; sed et erubuisse decebat: hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est aut sub candore rubenti cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae, poscenti nymphae sine fine sororia saltem 200 331