OVID continet ex omni dimissis parte flagellis. perstat Atlanti iades sperataque gaudia nymphae enegat, illa premit commissaque corpore toto sicut inhaerebat, ' pugnes licet, inprobe,' dixit, 370 ' non tamen effugies. ita di iubeatis, et istum nulla dies a me nec me deducat ab isto vota suos habuere deos; nam mixta duorum corpora iunguntur, faciesque inducitur illis una. velut, si quis conducat cortice ramos, crescendo iungi pariterque adolescere cernit, sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur. 375 " Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas 381 semimarem fecisse videt mollitaque in illis membra, manus tendens, sed iam non voce virili ermaphroditus ait: 'nato date munera vestro, et pater et genetrix, amborum nomen habenti: quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde 385 semivir et tactis subito mollescat in undis! motus uterque parens nati rata verba biformis fecit et incesto fontem medicamine tinxit." Finis erat dictis, sed adhuc Minyeia proles urguet opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, resque fide maior, coepere virescere telae inque hederae faciem pendens frondescere vestis; 395 204 391