Page:Metamorphoses.djvu/276

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, quaque super pontum via visa brevissima, l he bas virgineumque Helicona petit. quo monte potita constitit et doctas sic est adfata sorores: <t fama novi fontis nostras pervenit ad aures dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. is mihi causa viae; volui mirabile factum cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci." excipit Uranie: "quaecumque est causa videndi 260 has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es. vera tamen fama est: est Pegasus huius origo fontis" et ad latices deduxit Pallada sacros. quae mirata diu factas pedis ictibus undas silvarum lucos circumspicit antiquarum antraque et innumeris distinctas floribus herbas felicesque vocat pariter studioque locoque Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum: " o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset, in partem ventura chori Tritonia nostri, vera refers meritoque probas artesque locumque, et gratamı sortem, tutae modo simus, habemus. sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus vertitur, et nondum tota me mente recepi Daulida Threicio Phoceaque milite rura ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat; templa petebamus Parnasia: vidit euntes nostraque fallaci veneratus numina vultu ' Mnemonides' (cognorat enim), ' consistite' dixit 255 265 270 275 219