Page:Metamorphoses.djvu/300

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID sicut eram fugio sine vestibus (altera vestes ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet, et quia nuda fui, sum visa paratior illi. sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, 60:5 ut solet accipiter trepidas urguere columbas. usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque Maenaliosque sinus gelidunque Erymanthon et Elim currere sustinui, nec me velocior ille; sed tolerare diu cursus ego viribus inpar non poteram, longi patiens erat ille laboris. per tamen et campos, per opertos arbore montes, saxa quoque et rupes t, qua via nulla, cucurrm. sol erat a tergo: vidi praecedere longam ante pecdes umbram, nisi si timor illa videbat; 615 sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens crinales vittas adlabat anhelitus oris. tessa labore fugae ‘ fer open, deprendimur, inquam 'armigerae, Dictynna,1 tuae, cui saepe dedisti ferre tuos arcus inclusaque tela phareira! mota dea est spissisque ferens e nubibus unam ne super iniecit: lustrat caligine tectam amnis et ignarus circum cava nubila quaerit bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit et bis io Arethusa' vocavit, io Arethusa quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae 610 620 625 est si qua lupos audit circum stabula alta frementes, aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit ora canum nullosque audet dare corpore motus? non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit 630 longius ulla pedum: servat nubemque locumque. occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, Dictynna Heinsius Diana MSS 280