Page:Metamorphoses.djvu/312

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID perstat in incepto stolidaeque cupidlne palmae 50 in sua fata ruit; neque enim love nata recusat nec monet ulterius nec iam certamina differt haud mora, constituunt diversis partibus ambae et gracili geminas intendunt stamine telas: tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso feriunt insecti pectine dentes. utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes bracchia docta movent, studio fallente laborem. 60 illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parvi discriminis umbrae; qualis ab imbre solent percussis solibus arcus inficere ingenti longum curvamine caelum; in quo diversi niteant cum mille colores, transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: usque adeo, quod tangit, idem est ; tamen ultima distant. illic et lentum filis inmittitur aurum et vetus in tela deducitur argumentum Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce pingit et antiquam de terrae nomine litem bis sex caelestes medio Iove sedibus altis augusta gravitate sedent; sua quemque deorum inscribit facies: Iovis est regalis imago; stare deum pelagi longoque ferire tridente aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, 292 70 75