Page:Metamorphoses.djvu/326

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua 255 mollia nervosus facit internodia poples. dumque manu temptat trahere exitiabile telum, altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est. expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum emicat et longe terebrata prosilit aura. ultimus Ilioneus non profectura precando bracchia sustulerat i" que"o communiter omnes," dixerat ignarus, non omnes esse rogandos " parcite!" motus erat, cum iam revocabile telum non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille 265 vulnere, non alte percusso corde sagitta. 260 Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum tam subitae matrem certam fecere ruinae, mirantem potuisse irascentenque, quod ausi hoc essent superi, quod tantum iuris haberent; 270 nam pater Amphion ferro per pectus adacto finierat moriens pariter cum luce dolorem. heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, quae modo Latois populum submoverat aris et mediam tulerat gressus resupina per urbem 275 invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti ! corporibus gelidis incumbit et ordine nullo oscula dispensat natos suprema per omnes; a quibus ad caelum liventia bracchia tollens "pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, 280 pascere" ait "satiaque meo tua pectora luctu! corque ferum satia!" dixit. "per funera septem1 efferor: exsulta victrixque inimica triumpha! cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt, quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!" 285 1 Line 282 bracketed by Ehsald. 806