Page:Metamorphoses.djvu/366

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID servatrix urbes matrum celebrabere turba. ergo ego germanam fratremque patremque deosque et natale solum ventis ablata relinquam? nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, frater adhuc infans; stant mecum vota sororis, maximus intra me deus est ! non magna relinquam magna sequar: titulum servatae pubis Achivae 56 notitiamque soli melioris et oppida, quorum hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum, quemque ego cun rebus, quas totus possidet orbis, Aesonide et dis cara ferar et vertice sidera tangam. quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo! 65 nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis 50 n mutasse velim, quo coniuge felix 60 haerens per freta longa ferar; nil illum amplexa verebor aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.- coniugiumne vocas speciosaque nomina culpae inponis, Medea, tuae?-quin adspice, quantum 70 adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen! dixit, et ante oculos rectum pietasque p constiterant, et victa dabat iam terga Cupido. 39 Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat, 75 et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor, cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit. 346