Page:Metamorphoses.djvu/372

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID palluit et subito sine sanguine frigida sedit, neve parum valeant a se data gramina, carmen auxiliare canit secretasque advocat artes. ille gravem medios silicem iaculatus in hostes a se depulsum Martem convertit in ipsos terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres civilique cadunt acie. gratantur Achivi victoremque tenent avidisque amplexibus haerent tu quoque victorem conplecti, barbara, velles: obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses 1 sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae. quod licet, adfectu tacito laetaris agisque carminibus grates et dis auctoribus horum 140 145 Pervigilem superest herbis sopire draconem, qui crista linguisque tribus praesignis et uncis 150 dentibus horrendus custos erat arboris aureae. hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor lolciacos tetigit cum coniuge portus. 155 Haemoniae matres pro gnatis dona receptis grandaevique ferunt patres congestaque flamma 160 tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum victima vota litat, sed abest gratantibus Aeson 1 Line 145 bracketed by Ehwald. 352