Page:Metamorphoses.djvu/374

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID iam propior leto fessusque senilibus annis, cum sic Aesonides: "o cui debere salutem confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti excessitque fidem meritorum summa tuorum, 166 si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt ? deme meis annis et demptos adde parenti!" nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis, dissimilemque animum subiit Aceta relictus; 170 nec tamen adfectus talis confessa "quod" inquit "excidit ore tuo, coniunX, scelus? ergo ego cuiquam posse tuae videor spatium transcribere vitae? nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto, quod petis, experiar maius dare munus, Iason. 175 arte mea soceri longum temptabimus aevum, non annis revocare tuis, modo diva triformis adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis." Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit 180 ac solida terras spectavit imagine luna, egreditur tectis vestes induta re nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, fertque vagos mediae per muta silentia noctis incomitata gradus: homines volucresque ferasque 185 solverat alta quies, nullo cum murmure saepes,1 inmotaeque silent frondes, silet umidus aer, sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora cinctas, 190 Ehwald with some MSS. gives two lines for 186; 1 So Merkel. solverat alta quies, nullo сиш murm ure serpunt: sopitis similes, nullo cum murmure saepes. 354