OVID hic nos frugilegas adspeximus agmine longo grande onus exiguo formicas ore gerentes rugosoque suum servantes cortice callem; dum numerum miror, ' totidem, pater optime,' dixi, ' tu mihi da cives et inania moenia supple! intremuit ramisque sonum sine flamine motis alta dedit quercus: pavido mihi membra timore 630 horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae roboribusque dedi, nec me sperare fatebar; sperabam tamen atque animo mea vota fovebam. nox subit, et curis exercita corpora somnus occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse 635 et ramis totidem totidemque animalia ramis ferre suis visa est pariterque tremescere motu graniferumque agmen subiectis spargere in arvis; crescere quod subito et maius maiusque videri ac se tollere humo rectoque adsistere trunco 640 et maciem numerumque pedum nigrumque colorem ponere et humanam membris inducere formam. somnus abit: damno vigilans ea visa querorque in superis opis esse nihil; at acdibus ingens 644 murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni esse, venit Telamon properus foribusque reclusis ' speque fideque, pater', dixit 'maiora videbis: egredere!' egredior, qualesque in imagine somni visus eram vidisse viros, ex ordine tales adspicio noscoque : adeunt regemque salutant. vota lovi solvo populisque recentibus urbem partior et vacuos priscis cultoribus agros, 386 650