Page:Metamorphoses.djvu/418

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID hactenus,et tacuit,; "iaculo quod crimen in ipso est?" Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille 9.5 "Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris : illa prius referam. iuvat o meminisse beati temporis, Aeacida, quo primos rite per annos coniuge eram felix, felix erat illa marito. mutua cura duos et amor socialis habebat,800 nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori, nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, ulla erat; aequales urebant pectora flammae. sole fere radiis feriente cacumina primis venatum in silvas iuvenaliter ire solebam nec mecum famuli nec equi nec naribus acres ire canes nec lina sequi nodosa solebant: tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras et quae de gelidis exibat vallibus aura: aura petebatur medio mihi lenis in aestu, auram exspectabam, requies erat illa labori. ' aura' (recordor enim), ' venias' cantare solebam, 'meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!' forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant), 816 blanditias plures et 'tu mihi magna voluptas dicere sim solitus, ' tu me reficisque fovesque, tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque spiritus iste tuus semper captatur ab ore. vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum 398 805 810 820