OVID noverat ante alios faciem ducis Europaei, plus etiam, quam nosse sat estf hac iudice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat; seu sumpserat aere fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat; torserat adductis hastilia lenta lacertis: laudabat virgo iunctam cum viribus artem; inposito calamo patulos sinuaverat arcus: sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis; cum vero faciem dempto nudaverat aere purpureusque albi stratis insignia pictis terga premebat equi spumantiaque ora regebat, vix sua, vix sanae virgo Niseia compos mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille, quaeque manu premeret, felicia frena vocabat. impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen virgineos hostile gradus, est impetus illi turribus e summis in Gnosia mittere corpus 40 castra vel aeratas hosti recludere portas, vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat candida Dictaei spectans tentoria regis, < laeter," ait " doleamne geri lacrimabile bellum, in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est. 45 sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset ! me tamen accepta poterat deponere bellum obside: me comitem, me pacis pignus haberet. si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum, qualis es, ipsa fuit, merito deus arsit in illa. o ego ter felix, si pennis lapsa per auras Gnosiaci possem castris insistere regis fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, 25 30 35 50 408