Page:Metamorphoses.djvu/456

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID gaudia testantur socii clamore secundo victricemque petunt dextrae coniungere dextram inmanemque ferum multa tellure iacentenm mirantes spectant neque adhuc contingere tutum esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat. 4.20 Ipse pede inposito caput exitiabile pressit 425 atque ita "sume mei spolium, Nonacria, iuris," dixit et in partem veniat mea gloriatecun. protinus exuvias rigidis horrentia saetis terga dat et magnis insignia dentibus ora. illi laetitiae est cum munere muneris auctor; 480 invidere alii, totoque erat agmine murmur. e quibus ingenti tendentes bracchia voce "pone age nec titulos intercipe, femina, nostros," Thestiadae clamant, " nec te fiducia formae decipiat, ne sit longe tibi captus amore auctor," et huic adimunt munus, ius muneris illi. non tulit et tumida frendens Mavortius ira " discite, raptores alieni" dixit "honoris, facta minis quantuun distent," hausitque nefando pectora Plexippi nil tale timentia ferro. Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem ulcisci fratrem fraternaque fata timentem haud patitur dubitare diu calidumque priori caede recalfecit consorti sanguine telum. 435 440 Dona deum templis nato victore ferebat, eum videt exstinctos fratres Althaea referri. quae plangore dato maestis clamoribus urbem 636 445