Page:Metamorphoses.djvu/476

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic incola de genino vicinos corpore truncos. haec mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent) narravere senes; equidem pendentia vidi serta super ramos ponensque recentia dixi 'cura deum di sunt, et, qui coluere, colantur." 720 Desierat, cunctosque)et res et moverat auctor, 725 Thesea praecípue; quem facta laudire volentem nlira dell minnixus cubito alydonlus amnis talibus adloquitur: sunt, o fortissíme, quorm forma semel mota est et in hoc renovamine mansit; sunt, quibus in plures ius est transire figuras, 730 ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu. nam modo te iuvenem, modo te videre leonem, nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, anguis eras, modo te faciebant cornua taurum; saepě lapis poteras, arbor quoque saepe videri, 735 interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum, flumen eras, interdum undis contrarius ignis. " Nec minus Autolyci coniunx, Erysichthone nata, iuris habet: pater huius erat, qui numina divum sperneret et nullos aris adoleret odores; ille etiam Cereale nemus violasse securi dicitur et lucos ferro temerasse vetustos. stabat in lhis ingens annoso robore quercus, una nemus; vittae mediam memoresque tabellae sertaque cingebant, voti argumenta potentis. 745 456 740