Page:Metamorphoses.djvu/486

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi, 868 quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto, me tamen excepto, nec femina constitit ulla credidit et verso dominus pede pressit harenam elususque abiit: illi sua reddita forma est ast ubi habere suam transformia corpora sensit, 870 saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat praebebatque avido non iusta alimenta parenti, vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem materiam dederatque gravi nova pabula morbo, 876 se suos artus lacero divellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat, " Quid moror externis? etiam mihi nempe novandi est corporis, o iuvenis, numero finita, potestas. nam modo, qui nunc sum, videor, modo flector in 880 anguem, armenti modo dux vires in cornua sumo cornua, dum potui. nunc pars caret altera tel<o frontis, ut ipse vides." gemitus sunt verba secuti. 466