Page:Metamorphoses.djvu/84

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. dissuadere licet: non est tua tuta voluntas! magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis munera conveniant nec tam puerilibus annis sors tua mortalis, non est mortale, quod optas plus etiam, quam quod superis contingere possit, nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto; vasti quoque rector Olympi, 60 qui fera terribili iaculatur fulmina dextra non aget hos currus: et quid Iove maius habemus? ardua prima via est et qua vix mane recentes enituntur equi; medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre fit timor et pavida trepidat formidine pectus; ultima prona via est et eget moderamine certo: tunc etiam quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum sideraque alta trahit celerique volumine torquet. nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit inpetus, et rapido contrarius evehor orbi. finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis obvius ire polis, ne te citus auferat axis ? forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo delubraque ditia donis esse: per insidias iter est formasque ferarum! utque viam teneas nulloque errore traharis, per tamen adversi gradieris cornua tauri 70 80