Page:Omniana 2.djvu/267

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
OMNIANA.
257

"Fit enim quandoque ut pluvia sanguinalis, seu sanguini similis decidat, aspectu mira. Hujus rei causa est, quod stellarum excrementa pluviis interdum permisceantur, et cum ipsis una decidant. Guttæ illæ, stellares ubi vel super lapides aut terram cadunt, colore rubro ea tingunt, et tamen per se claræ, ut aqua, sunt. In permixtione tamen super terra facta colorem adsciscunt.

"Sæpe etiam ex Iridibus proveniant ita ut resolvantur in aquam. Quæ cum in sese colores omnes habeant, illi cum pluviâ simul in terram cadunt. Postea super eodem fundo similiter quoque coloratæ pluviæ visuntur, ubi scilicet Irides in pluviis stant, quæ magnæ et validæ sunt. Dum incipiunt resolvi, una cum pluvia discedunt. Si quis in illis locis sub Iride, tempore resolutionis ejus, linteis candidis tectus stet, colores illi expressè in linteis notantur et deprehenduntur, modo pluvia simul non ubertim coincidat et colores abluat. Quanquam non Irides om-