Page:On papal conclaves (IA a549801700cartuoft).djvu/231

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
APPENDIX.
215
diate sequentes, quos pariter pro tribus canonicis monitionibus, peremptoriisque dilationibus, et terminis assignamus et sic in totum infra quindecim menses personaliter, et cum effectu ad Romanam Curiam non redierint, decernimus deveniri posse ad alias pœnas, etiam quantumlibet majores, et graviores, ac indivillua mentione, specialique notâ dignas per Nos, et successores nostros Romanos Pontifices declarandas, ac etimn usque ad pœnam privationis dignitatis Cardinalatûs inclusive.'

The text of the Brief runs thus:—

'Sanctissimi Domini Nostri PII, Divina Providentia PAPÆ IX. litteræ Apostolicæ quibus Hieronymus D'Andrea Cardinalis suspensus declaratur ab insignibus et privilegiis Cardinaliliæ dignitatis aliaque in eum decernuntur.
PIUS PP. IX.—Quamquam Illius Nos gerentes in terris vices, qui patiens et misericors est, benignitatem clementiamque libenter sequamur, tamen quia judicium et justitiam facere Apostolici etiam muneris esse intelligimus, ad evellenda, quæ in perniciem fidelium suboriantur, scandala, eorumque auctores compescendos supremæ nostræ auctoritatis vim et robur exerimus. Id nos spectantes jam inde ab anno proxime superiori 1866, per similes in forma Brevis Litteras, die 12 mensis Junii datas, auditis antea Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, de eorumdem consilio omne jurisdictionis exercitium in spiritualibus ac temporalibus tam in Ecclesiam Sabinensem, quam in Abbatiam Sublaquensem ad nostrum et