Page:On papal conclaves (IA a549801700cartuoft).djvu/234

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
218
APPENDIX.

cogendos, ut judicis tandem partes suseiperemus. At enim nihil de animi sui pertinacia atque elatione remittens, tam procaciter Nobis atque injuriose respondit, ut id expectare vix potuissemus ab homine, cui nulla sit erga Apostolicam Sedem fides et observantia.

'Tam gravibus, tamque reprobandis admissis æqua lance perpensis, et spectata prædicti Decessoris Nostri Innocentii X. Constitutione, nemo non videt, quanto gravior per Nos fuisset animadversionis adhibenda severitas. Siquidem in eadem Constitutione memoratus Predecessor Noster statuit decernitqne ut omnes et singuli S. Rom. Ece. Cardinales, qui non ohtenta a Romano Pontifice pro tempore existente licentia extra temporalem Ecclesiæ ditionem se transferant, statim eo ipso absque aliqua judicis vel alterius præcedente declaratione omnibus et quibuscumque privilegiis, immunitatibus, exemptionibuns et indultis a Sede Apostolica concessis privati sint et existant; atque insuper poenam interdicti ingressus Ecclesiæ eo ipso pariter incurrant; nee non et aliis per Romanos Pontifices quovis modo arbitrandis pœnis subjaceant, et etiam ad sequestrum omnium et singulorum fructuum, redituum, proventuum, tam quorumcumque officiorum et munerum etiam majorum et consistorialiter concessorum, specialique expressione dignorum, quam monasteriorum et aliorum quorumlibet beneficiorum sæcularium et cujuscumque ordinis regularium etiam jurisdictionem sive spiritnalem sive temporalem habentium, nec non pensionum super quibusvis fructibus ecclesiasticis, contra eosdem Cardinales etiam sine