Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/124

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
110
acti ad Nos convenistis. Nihil enim Nobis optatius, nihil jucundius esse potest quam vestro in cœtu versari, vestræque Nobiscum conjunctionis fructum capere, in iis potissimum solemnibus peragendis in quibus omnia, quæ versantur ante oculos, de Catholics Ecclesiæ unitate, de immobili unitatis fundamento, de præclaro ejus tuendæ servandæque studio, ac gloria loquuntur. De ilia scilicet admirabili unitate loquuntur, qua, veluti quadam vena, Divini Spiritus charismata et dona in mysticum Christi corpus manant, ac in singulis ejus membris tanta illa fidei et caritatis exempla excitant, quæ universum hominum genus in admirationem impellunt. Agitur enim, Venerabiles Fratres, hoc tempore ut Sanctorum honores decernantur tot inclitis Ecclesiæ Heroibus, quorum plerique gloriosum martyrii certamen certantes, alii pro tuendo Apostolicæ Cathedræ, in qua veritatis et unitatis est centrum, Principatu, alii pro integritate ac unitate fidei vindicanda, alii pro restituendis Catholicæ Ecclesiæ hominibus schismate avulsis, pretiosam mortem libenter oppetierunt, adeo ut mirum divinæ Providentiæ consilium satis eluceat, quæ tum maxime exempla adserendæ Catholicæ unitatis, et triumphos Adsertorum proposuit, cum Catholica fides et Apostolicæ Sedis auctoritas infestioribus inimicorum artibus conflictaretur. Agitur præterea ut memoriam diei auspicatissimi solemni ritu recolamus, quo die Beatissimus Petrus et Coapostolus ejus Paulus ante annos mille octingentos illustri martyrio in hac urbe perfuncti, immobilem Catholicæ unitatis arcem suo sanguine consecrarunt. Quid igitur, Venerabiles Fratres, Nobis optabilius et tantorum Martyrum triumphis congruentius esse poterat, quam ut in eorum honoribus pulcherrima Catholicæ unitatis exempla ac spectacula, majore qua possent significatione et luce fulgerent? Quid æquius erat, quam ut hæc ipsa de Apostolorum Principum triumphis gratulatio quæ ad totius Catholici nominis religionem pertinet, vestro etiam adventu studioque celebraretur? Quid dignius demum, quam ut tot tantorumque rerum splendor pietatis lætitiæque vestræ accessione fieret illustrior? At non solum apta rebus et grata Nobis, Yenerabiles Fratres, hæc pietas, et concors cum Apostolica Sede conjunctio, sed præterea tanti momenti est, ut maximi ex ea ac salutares admodum fructus sive ad comprimendam impiorum audaciam, sive ad communem fidelium et vestram singulorum utilitatem, omnino debeant existere. Ex hac nimirum Religionis oppugnatores intelligant