Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/139

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
125
terium efficaciter exercendum; nec patientur, ut vox Tua a gregibus Ecclesiæ sanctæ addictis prohibeatur, ne pabulo æternarum veritatum privati misere contabescant, laxatisve apud eos obedientiæ et reverentiæ erga divinum in Te residens magisterium vinculis, illa quoque auctoritas, qua reges regnant et legum conditores justa decernunt, in certissimum status civilis detrimentum labefactetur.

Hæc est spes nostra, quam corde fovemus. Hoc continuum precum nostrarum est, semperque erit, argumentum.

Macte ergo animo, Beatissime Pater, perge navim Ecclesiæ inter medias procellas secura, ut suevisti, manu ad portum adducere. Mater divinæ gratiæ, quam Tu pulcherrimo honoris titulo salutasti, intercessionis suæ auxilio tutabitur semitam tuam. Erit Tibi in stellam maris, quam invicta, uti soles, fiducia suspiciens, non frustra diriges cursum ad Illum, qui per eam ad nos venire voluit. Faventes habebis cœlestes Sanctorum choros, quorum beatam gloriam magno studio continuisque apostolicis conatibus exquisitam mundo exsultanti turn diebus istis, tum antehac annunciasti. Assistent Tibi Principes Apostolorum Petrus et Paulus, precibus potentibus sollicitudinem Tuam secundantes. In puppi, quam Tu nunc occupas, Petrus olim sedebat; ipse apud Dominum intercedet, ut quæ navis ipsius suffragiis adjuta octodecim sæculis altum vitæ humanæ mare feliciter percurrit, Te duce, opimis immortalium animarum spoliis onusta, cœlestem portum plenis subeat velis. Quod ut fiat, nos curarum, precum et laborum Tuorum fideles devotosque socios habebis, qui divinam clementiam nunc quoque deprecamur, ut Tibi omni benedictione cœleste cumulato serventur augeanturque vires; ut novis in dies animarum lucris dives sit vita Tua, sit longæva in terris, sit olim in cœlis beata!

Marius Cardinalis Mattel, Episc. Ostien. et Veliternen., et S. Collegii Decanus.
Constantinus Card. Patrizi, Episc. Portuen. et S. Rufinæ.
Aloisius Card. Amat, Episc. Prænestin.
Ludovicus Card. Altieri, Episc. Albanen.
Nicolaus Cardin. Clarelli Paracciani, Episc. Tusculan.
Philippus Card. De Angelis, Archiep. Firman.
Engelbertus Card. Sterchx, Archiep. Meclinien.
Aloisius Card. Vannicelli Casoni, Archiep. Ferrarien.
Cosmas Cardin. Corsi, Archiep. Pisan.
Dominicus Card. Carafa de Traetto, Archiep. Beneventan.