Page:Philological Museum v2.djvu/244

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
234
HEADERTEXT.
234

234 Quo aimi tempore festivo apparatu ab Atheniensibus celebrata^ proprius certe absunt ab eo tempore, quod Plato designat, quam Panathe- naea, siquidem haec recte Hecatombaeoni vindicavimus. Po- test in dissensu Plutarchi et Photii utriusque auctoritati tantum detrahi, ut id solenne vigesimo primo vel secundo Thargelionis die ponatur, id est tertio post Bendidea, undevigesimo vel vigesimo die acta. Sed haec utut sunt, nam de Plynteriorum tempore et sacro illo Minervali quod a Platone significatur nihil affirmo, hoc satis demon stratum puto, Procli de Panathenaeis senten- tiam non effectam esse nisi ex interpretatione Platonicorum locorum. Et plane dissentiendum mihi est ab iis, qui, cum Proclo Platonem tanquam fundum ejus sentential subtra- xerint, banc tamen sententiam nullo tibicine fultam per se stare posse autumant. Sed etiam magis mihi in toto hoc argumento notandi veniunt ii, qui Platonicos d-e Republica sermones a Proclo Panathenaeis attribui, et Bendidea ab eo cum Panathenaeis misceri et confundi scribunt. Quod multos facere video. Hie error soli Scholiorum in Platonis Rempub- licam scriptori (p. 3, 3 Bekker.) imputandus est, qui, cum a doctioribus grammaticis disputata truncaret et plane perver- teret, pleraque a melioribus scriptoribus de Bendideis narrata Panathenaeis minoribus tribuit. His in examen vocatis pauca sunt quae adjiciam. Epi- cratis plebiscitum, de quo in Timocratea oratione dicitur, supra cum Corsinio Olympiadis cvi quarto anno assignavi- mus, et Panathenaea, quae id attingit, propterea minora diximus : quanquam nihil ipsi ad nostram sententiam stabi- liendam hinc derivavimus. Nihil igitur nos cogit, ut Clintono obloquamur, qui id plebiscitum priori anno tribui posse con- ten dit ejus, quo oratio habita sit : ita ut oratio quidem Timo- cratea locum suum, i. e. 01. cvi a. 4., teneat, plebiscitum autem in tertium annum removeatur. Probabilis tamen etiamnum antiquior sententia mihi habetur. Nam cum ple- biscitum illud ineunte anno, Hecatombaeone mense, factum sit: satis multum temporis eodem anno ad litem instituen- dam supererat, neque uUa morae ab aliis injectae mentio exstat, quae nos moveat, ut litem in sequentem annum pro- tractam putemus. Non magis Lysiae loco moveor, *Airooyia^ ^wpoSoKia^