Page:Philological Museum v2.djvu/460

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
450
HEADERTEXT.
450

450 Be Sacerdotlis Graecorum gentes sacrae fuerunt Centriadae, Cynidae, Hesychidae, Phy- talidae: Mileti clarissimi fuerunt Branchidae, Colophone Clarii ApoUinis sacerdotes, certis e familiis^ et ferme Mileto acciti ^5 in Cypro Cinyradae : omittimus multos, quorum passim mentio fit ^. Et insigni cura horum sacerdotum con- ficiebantur stemmata et indices, non sine fabulis ; adhuc su- persunt hierophantarum Eleusiniorum aliquot stemmata vel potius stemmatum fragmina^, et ex Brondstedii, Regis Da- norum apud Pontificem Maximum legati, schedis ad nos missis ineditum tenemus Halicarnassiorum Neptuni Isthmii sacerdotum recensum, qui ab ipsius Neptuni filio progredi- tur '^^ Nimirum sive ea sacra, ut gentilicia, stirpibus illis accepta referebant civitates, sive ea inde ab initio publica universi populi fuerunt, sacerdotia nefas fuit transferri ab iis gentibus, quarum auctores numinis, quod illis colebatur caerimoniis, aut filii haberentur aut familiares; horum quin etiam posteri soli sacris legitimo ritu faciendis et perferendis ad deos mortalium precibus, donis, gratiarum actionibus ido- nei, soli ea videbantur indole natali et hereditaria praediti esse et divino quodam afflatu ingenito perfusi, longoque ma- jorum usu ita periti, ut apti essent sanctissimis muneribus obeundis. Sic vatum ars sacerdotio conjunctissima a pa- rentibus devolvebatur ad liberos ; Telliadaeque et Clytiadae et Jamidae natura insitam et paternam vaticinandi peritiam habere visi ; natura ortuque Daedalidae fuere sculptores, Asclepiadae medici, Eunidae citharistae vel citharoedi sa- cri, Lycomidae Cereris cantores : quid quod Spartae prae- cones et tibicines et coqui extiterunt, non qui artibus his praestare possent, sed quorum patres haec exercuissent mi- nisteria, Orientali prorsus et Aegyptiaco more ^ ? Enimvero quo longius repetimus antiquitatis memoriam. eo magis ho- 4 Verba sunt Taciti Ann. II, 54. 5 Cf. Hiillmann. Urgeschichte des. Staats p. 91 sq. 6 Corp. Inscr. Gr. n. 384. 385. 7 Publice is, jubente populo, ex antiqua columeUa in novas erat tabulas transcrip- tus ; placuerat enim fxeTaypaxlfai [e/c Trjs dpyala's (r]Trj?j9 ttjs Tra/oeo-Tcuo-?]? toIs dyoLfxa(Ti T0I9 T^ov Ilocret^cui/os n-ov ['I]cr0/xtou tou? yey^evr]fxivov^^ diro tiJ? k't^' cecos Kan'd yevos le/oets tov llo[(reiOu}^vo^ tov KaTiopvdevn-O's viro tiov tyIv dTroLKiyav e/c] TpoiXn^o^ dyayovTcov HoareLScovi ical 'ATr6[(jouL. Additur : Etcli/ Se ev avrri le/oels TOV HooreLoaiuo? o'loe: et scripta deinceps sacerdotum nomina sunt, appositis etiam annis, per quos quisque esset munere functus. 8 Herodot. VI, 60.