Page:Philological Museum v2.djvu/473

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
463
HEADERTEXT.
463

Augusti Boeckhii Proliisio Academica, 4^63 Libro quinto Eumalus de Libya ej usque rege Atlanta (in- tellige Atlantem II.) disseruerat : hoc argumentum perse- quitur sexto libro^ excerpta haec dicens ex Aristippi Cyrenaei, Celebris philosophic historia Libyca, cujus meminit Diogenes Laertius. Iniquus sit^ qui postulet, ut totum istum inseramus libellum : sufficiet aliquot inde miracula enotasse. Reges olim Atlantidem simul habuerunt decern, quos inter divisum regnum universum ^^ ; unius ex his filius fuit Atlas minor ^ homo valde doctus et doctorum familiaris. Is ex amicis legit societatem philosophorum, qui Atlantici vocati sunt ; hi viooerunt com^ muniter^ et eorum praecipuum placitum hoc fuit, ut nihil proprium haberent, ne uocores quidem. Multo post Avis- tippus adoptavit haec praecepta ; adhuc, ait Eumalus, prope Cyrenas conspicitur locus, ubi beati illi philosophi convenie- haiit, et vocatuT Atlanteus. Illis vero institutis puram illi tranquillitatem et felicitatem nulla re iurbatam parari judi- cabant. Sed Atlas secundus Aristippo auctore discipulus fuit Nini Babylonii regis; Ninus Ogygem patruum nescio an avunculum habuit. Ogyges, quod nomen Phoenicia lingua Servatorem significat, ultimus rex Atlantidis fuit (regem regum intellige, sub quo erant novem minores, ut in Platonis Critia) : eo regnante quum diluvio submergeretur Atlantis, ipse multo labore evasit cum quattuor filiis, Cresso, Cadmo, Pelasgo, Jano : dum per mare vagantur, Cressus Cretam condit pater- naque ibi mysteria instituit, Cadmus Thebas, ubi etiam porta Ogygia; mox Eleusis Cadmi filius avita mysteria Eleusine condit : Pelasgus consedit in Arcadia, Panisque eam mysteriis illustrat: Janus in Italia succedit Saturno, ac nominatur e7a/^^^s Saturnus, et ipse mysteriorum auctor. Postremo Ogyges Phoenicen occupat et instituit mysteria eadem, quae Atlas minor, ille philosophus, in Libya; Ogyges deinceps Noa vo- catus est ; is apri ictu percussus quum perisset, Adonia insti- tuta sunt. Hie autem Ogyges tertius est. Nam primus rex Atlantidis fuit Atlas /. Neptuni filius (ut in Platonis Critia) : ab hujus initio ad Ogygem HI. usque effluxerunt anni novies »3 Hoc ex Platonis Critia p. 114. A. Platonis hoc opus Reipublicae conjunctum est, in qua de communione bonorum et mulierum praecipitur. Hinc natum universum hoc figmentum. Quamquam in vicinia Cyrenarum apud barbaras Libyae gentes mu- lieres quasi communes fuisse decent Herodotus et alii ; sed hinc nemo Cyrenaicis istis commentis fidem addere audebit. Vol. II. No. 5. 3 N