Page:Philological Museum v2.djvu/476

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
466
HEADERTEXT.
466

4^66 De Titulis Quibusdam Suppositis vindicassemusj nisi ex illis penderet judicium de Cyrenaicis titulis ferendum : quo jam licebit breviter defungi. Et pri- mum bilinguem idem Melita misit geometra militarise qui Atlanticae^ fraudis socius est; eadem in illo insignium mys- ticorum insania, quae in Atlantico titulo. Nee mirum, quod Eleusiniis symbolis utitur societas philosophorum Cyrenaica; nempe Eleusinia condidisse Ogygis III. regis Atlantici ne- potem, Cyrenaicae sectae auctorem fuisse Atlantem II. Ogy- gisque mysteria Phoenicia et Eleusinia esse eadem ac Cy- renaica Atlantica, docet Eumalus Cyrenaeus. Turn in Cyrenaica inscriptione bilingui supra est Olympicus annus notatusj prorsus ut in Atlantico Tib. Sempronii^ titulo ; no- tarum numeralium in Cyrenaico adscitum idem genus est quod in libris Eumali numerandis (AAIII et PI)? quum tamen his notis librarii post Christianam certe epocham non usi sint nisi in computandis versibus, quot quisque contine- ret liber ^'^. Praeterea Atlantici monumenti stellis a sinistra ad dextram adscriptae litterae sunt lEHOHOYA {Jehoova) ; Cyrenaico bilingui praefixum est I EOY A (Jeova) : ita enim legendum esse^ non Juda^ quod Gesenius, nee Jahu-, quod Hamaker putabant, docet nunc alphabetum a Portia editum. Immo ex hoc alphabeto, quod Atlantici tituli causa propo- suit Marchio, expediri demum Cyrenaici Phoenicii lectio potest, quae prius ambigua fuit; litterae enim in utroque fere eaedem sunt. Quid quod Cyrenaicus quoque non Phoe- nicia, sed Melitensi dialecto eadem qua Atlanticus scriptus est.^ Quam rem denuo examinata inscriptione nuntiavit Gesenius, subditiciam nunc utramque Cyrenaicam judicans nobiscum. Denique quae in Eumali libro Cyrenaicis tribuun- tur praecepta de communione bonorum et mulierum et instituto communiter vivendi, purissimae tranquillitatis fonte, ea ipsa commendat titulus bilinguis atque a mystagogis repetit, ut Eumalus ad mystagogum Atlantem rettulit. Scilicet mys- teria quaevis Atlanticae originis esse affatim docuit Eumalus. De altero Cyrenaico monumento, crucigero isto Simoneo, quid jam multis dicamus ? Melita simul cum priori hujus exemplum misit idem geometra, baud immerito Ingeniosorum adscriptus cohorti; vellemus etiam Simonista esset. Dictionis '7 Cf. Oecon. civ. Athen. T. ii. p, 16L