Page:Philological Museum v2.djvu/659

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
649
HEADERTEXT.
649

Regia Homerica. 649 et ea et solaria assibus tantum tabulata ; atque altera ilia cu- bicula^ extrinsecus posita, culmis forte vel stipulis tecta : nam, in ea inscitia rerum, neque calx, neque lateres coctiles noti omnino esse videntur; at facile semper et in promptu erat tabulas, resina et arena permixtis, conglutinare ; et rimas et interstitia obturare et opplere. His omnibus consideratis, mihi pro comperto est, Graecos veteres tarn elegantias quam rudimenta artis ex utilitatis ratione et experientia omnino traxisse ; neque ab ^gyptiis, aut Phoeniciis, aut uUa alia extera gente, aliquid momenti aut didicisse, aut mutuum accepisse. ^des hominum ad vitas necessitudines et consuetudines, locorum commoditates, et coeli temperiem, aptatse erant ; atque deorum sedes ad earum similitudinem, structura duntaxat lirmiore, materia stabiliore, et spatio ampliore, ut coelestibus, immortalibus, et omnipo- tentibus convenirent, oedificatae sunt ; omnibus auctis, et quae ligno facta erant, lapide extructis ; at forma tamen et distri- butione antiqua, ut in sacra e profanis translata, religiose retenta. Columnae ipsae magnitudine duntaxat et materia difFe- rebant ; quippe antiquiores, quae singulse e singulis arborum truncis fiebant, et ligneam tantum contignationem parvi pon- deris sustinebant, graciliores proculdubio pro altitudine erant, quam uUas uUius ordinis esse ratio artis adulta sineret : neque altitudinem earum ultra viginti pedum mensuram utilitas, quae tunc omnia ejusmodi praefiniebat, productam esse patere- tur. Paxillorum igitur, quam columnarum, nomine digniores, hoc nostro aestimante seculo, haberentur. Quum trabes ligneae pro eTrtarvXioi^ iis imponendae essent, non solum graciliores et tenuiores, sed rariores etiam, esse licebat, et magis a se invicem distare; cujus formae et distri- butionis, in ligneis aedificiis elegantioribus, usum, Caesaribus etiam imperantibus, baud prorsus exolevisse, ex Herculani picturis plane liquet ^^. 25 Tab. xxxix, &c.