Page:Philological Museum v2.djvu/709

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
699
HEADERTEXT.
699

Miscellaneous Observations. 699 tdbantur. Multi in iitroque exercitu sicut modesti quietique^ ita mall et strenui ; sed profusa cupidiiie et insigni temeritate legati legionum Alienus Ccecina et Fahius Valens. Haec paucula more a majoribus tradito, qui aliquid ex liberalis eruditionis orbe petitum indicibus scholarum prae- mitti voluerunt, de eo commentati scriptore, quo nullus non modo adolescentium, sed virorum atque ipsorum reipublicae rectoruiii et ingeiiiis et moribus formandis merito habetur utilior, tribus verbis cohortamur Vos, Commilitones, ut ex im- meiisa discendi materia, quae Vobis hoc praelectionum recensu proponitur, ea deligatis, quae Vestrum cujusque studiorum rationi maxime convenire aut ipsi jam peritiores intellexeritis, aut prudentes judicaverint consiliarii, non qui victus quaerendi causa tractandas litteras arbitrentur, et nihil censeant con- ducere, nisi quae vulgaribus quotidianae vitae usibus in Servian t, sed qui summam doctrinarum utilitatem in eo positam sciant, ut litteris erigantur et excolantur animi. Quod si vera solida- que scientia mentes Vestrae imbutae artibusque probe subactae fuerint, verendum non est, ne reipublicae et civibus non sitis aliquando utiles futuri. Scr. Berolini d. xv. m. Junii a. mdcccxxx. IV. De Platonis in Repuhlica loco^ Angiisti Boeckhii Prol^sio Academica. Platonis de Republica opus, quod non solum veterum eruditissimis admirabile, novis Platonicis divinum, M. Tullio Ciceroni ita insigne visum est, ut et multa inde in sua scripta transferret, et illud compositis de Republica libris aemularetur, et auctorem ejus in litteris ad Atticum datis^ diceret " Deum ilium nostrum Platonem,*'"^ sed etiam longius remotis orientali- bus philosophis ita placuit, ut id in Arabicum atque in ipsam Hebraicam linguam verteretur, et ab ingeniosissimo inter nos- trates philosopho^ in suo genere unicum vocatur merito, uno conatu duplex absolvit argumentum, justitiae notionem et vim, atque optimam civitatis formam. Quae res quum viderentur 1 ly, ig, 2 Schelling. Methodol. stud. acad. p. 232. Vol. II. No. 6. 4 U