Page:Philosophical Transactions - Volume 002.djvu/223

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

(624)

An exact Narrative

Of an Hermaphrodite now in London.

This was communicated by the ingenious Dr. Tho. Allen (now a Fellow of the Royal Society) to a friend of his in a Latine Letter, in which as it was imparted to the said Society, so it was thought fit to publish it here for the view of the Learned; viz.

Inter varios insolentesque Naturæ lusus, dicam? an errores, quos apud eos, qui de Androgynis egerunt (quorum scripta sedulo deditaque opera perlustravi) in lucem productus adhuc videre mihi contigit, vix alium quenquam notatu digniorem memini occurrere hoc ipso, quem tibi, Erudite Vir, impræsentiarum exhibeo. Neque enim hunc, quem jam descriptum eo, Hermaphroditum, aut spurcissimis illis fæminis, quæ apud Græcos τριβάδες audiunt, apud Ægyptios vero frequentissime reperiebantur, annumerandum, aut cum discriptione quacunque hactenus quod sciam evulgata, ullatenus quadrare existimo. Unde nec prorsus, indignus mihi videtur, qui nativis depictus coloribus, absque omni verborum fuco, Illustrissimæ Lectissimæque Regiæ Societatis & tuis oculis usurpandus veniat.

Nomen ipsi est Anna Wilde; natus vero est (condonandus enim Hermaphrodito solæcismus) Mense Februario, ipso Purificationis festo, Anno salutis, 1647 in pago non ignobili Agri Hamptoniensis, vulgo Ringwood. Sexto ætatis anno inter saltandum colluctandumque cum pueris coætaneis (quos omnes viribus facile superabat) extuberationes duæ, Herniarum Βουβωνοκηλῶν dictarum, primum emicuere; quibus in ordinem redigendis (id enim illis animi erat) Chirurgi diu operam luserunt. Testiculi enim erant, qui jam prægrandes facti, scrotis cautaneis, corrugatis, pilisque obsitis inclusi, non alio discrimine a Virilibus naturaliter se habentibus distinuuntur, quam quod singuli testes suo proprio divisoque ab invicem hic scroto gaudeant, ita tamen elongato, ut ex utriusque productione consingantur labia Vulvæ.

In sinu Muliebri (ut jam a Mercurio ad Venerem transeamus) Nymphæ & Carunculæ Myrtiformes, integra satis se produnt: Quin & membranula quadam, a Perinæo sursum tendente, media pars Vulvæ tegitur. Clitoris non apparet. Uterus ejusque cervix a communi sequioris sextus lege ne minimum quidem recedunt. Usque ad tertium supra decimum ætatis annum pro famella habitus, & fæmineo vestitu indutus, munera illi sexui destinata inter fæminas assidue obibat. Cum forte vero pan subigendo strenuam navaret operam, en derepente Priapus, ad id temporis latens, magno cum impetu foras prorupit, accedente non levi ipsius Μεταμορφομένου stupore. Erectus penis quator circiter pollices æquat. Locum Virgæ virilis ipsissimum occupat; in glandem pariter desinit; præputio, quod illi etiam frænulo, ut in Viris fit, annectitur, instructum: sed Glans imperforta (ita tamen ut tenuis membranula eam obturans

facile