Page:Poems - Southey (1799) volume 2.djvu/158

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

146

tutores contra sævissimes hostes. Nunc igitur quoniam ad finem vitæ perveni, rogo vos per materna ubera, ut mea tentatis alleviare tormenta. Insuite me defunctam in corio cervino, ac deinde in sarcophago lapideo supponite, operculumque ferro et plumbo constringite, ac demum lapidem tribus cathenis ferreis et fortissimis circundantes, clericos quinquaginta psalmorum cantores, et tot per tres dies presbyteros missarum celebratores applicate, qui feroces lenigent adversariorum incursus. Ita si tribus noctibus secura jacuero, quartâ die me infodite humo.

Factumque est ut præceperat illis. Sed, proh dolor! nil preces, nil lacrymæ, nil demum valuere catenæ. Primis enim duabus noctibus, cum chori psallentium corpori assistabant, advenientes Dæmones ostium ecclesiæ confregerunt ingenti obice clausum, extremasque cathenas negotio levi dirumpunt: media autem quæ fortior erat, illibata manebat. Tertiâ autem nocte, circa gallicinium, strepitu hostium adventantium, omne monasterium visum est a fundamento moveri. Unus ergo dæmonum, et vultu cæteris terribilior & staturâ eminentior, januas Ecclesiæ impetu violento concussas in fragmenta dejecit. Divexerunt