Suscepit Israel puerum suum, * recordatus misericordiæ suæ.
Sicut locutos est ad patres nostros, * Abraham et semini ejus in sæcula.
Gloria Patri, &c.
Ant. Mariæ nomen cunctas illustrat ecclesias, cui fecit magna, qui potens est, et sanctum nomen ejus.
Ant. A soils ortu.
A. Ps. 119.
Ad Dominum cum tribularer, clamavi: * et exaudivit me.
Domine, libera animam meam a labiis iniquis, * et a lingua dolosa.
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi * ad linguam dolosam?
Sagittæ potentis acutæ, * cum carbonibus desolatoriis.
Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar: * multum incola fuit anima mea.
Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus: * cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Gloria Patri, &c.
Ant. A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini, et Mariæ matris ejus.
Ant. Refugium est.
R. Ps. 118.
Retribue servo tuo, vivifica me; * et custodiam sermones tuos.