Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/27

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

C. SALLUSTI CRISPI BELLUM CATILINAE

I. Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona

2 atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est ; animi imperio, cor- poris servitio magis utimur ; alterum nobis cum dis,

3 alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memo-

4 riam nostri quam max u me longam efficere ; nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.

6 Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit vine corporis an virtute animi res militaris magis pro-

6 cederet. Nam et prius quam incipias, consulto, et

7 ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrum- que per se indigens alterum alterius auxilio eget.

2