Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/421

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.
 
SALLUST

ORATIO PHILIPPI IN SENATU ^

1 Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam quietam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi^ denique prava incepta consultoribus noxae esse. Sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab eis quos prohibere magis decebat ; postremo, quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapienti-

2 bus faciunda sunt. Nam bellum atque arma, quam- quam vobis invisa, tamen quia Lepido placent, sumunda sunt^ nisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium est.

3 Pro di boni, qui hanc urbem omissam cura nostra ^ adhuc tegitis, M. Aemilius_, omnium flagitiosorum postremuSj qui peior an ignavior sit deliberari non potest, exercitum opprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum efFecit ; vos mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis, neque intellegitis

1 Hif^tories, i. 77.

2 omissam cura nostra, Opitz ; omissa cura nostra, Wirtz ; omissa cura, V ; amissa curia, Haupt.

^ When Lepidus deuianded a second consulship and the restitution of the powers of the tribunes, the leader of the aristocracy, L. Marcius Philippus, opposed his demands and

convinced the senate that Lepidus ought to be punished.


396