Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/425

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.
 
SALLUST

SALLUST

conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt. Hi tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim^ post Sulpici^ dein

8 Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites. Praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli arrectae, Hispan- iae arinis sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum quibus adhuc sustentamur^ diem bello circumspicit ; quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum imperium.

9 Quod ego vos oro atque obsecro^ patres conscripti, ut animadvortatis neu ^ patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere ; nam ubi malos praemia secuntur, baud facile quisquam

10 gratuito bonus est. An expectatis dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat ? Quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam

11 ex pace et concordia ad arma civilia. Quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. Agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque ilia temptans, metuit otium, odit bellum,

^ neu, Carrio ; ne, V.

^ In 100 B.C. Lucius Saturninus, who was then tribune of the commons, set on foot a rebellion and was condemned to death by Marius.

400


400