Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/433

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.
 
SALLUST

ORATIO C. COTTAE AD POPULUM ROMANUMi

1 QuiRiTEs, multa mihi pericula domi niilitiaeque, multa advorsa fuere, quorum alia toleravi^ partim reppuli deorum auxiliis et virtute mea ^ ; in quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos ; malae secundaeque res opes, non

2 ingenium mihi mutabant. At contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere ; praeterea se- nectus_, per se gravis, curam duplicate cui misero actaiam aetate ne mortem quidam honestam sperare

3 licet. Nam, si parricida vostri sum et bis genitus hie deos penatis meos patriamque et summum im- perium vilia habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena mortuo ? Quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo vici.

4 A prima adulescentia in ore vostro privatus et in magistratibus egi ; qui lingua, qui consilio meo,

^ IlUtoriea, ii. 47.

2 The words Quirites . . . virtute mea are found in the fragg. Berol. and Aiirel ; see Introd. p. xiv.

^ During the year Ii) B.C. there was civil discord at Rome and attacks were made upon the nobles by the commons.

408


408