Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/441

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.
 
SALLUST

SALLUST

imperi a vobis accepto, diebus quadraginta exer- citum paravi hostisque in cervicibus iam Italiae agentis ab Alpibus in Hispaniam submovi ; per eas iter aliud atque Hannibal^ nobis opportunius, pate-

5 feci. Recepi Galliam, Pyrenaeum^ Lacetaniam, In- digetis et primiim impetum Sertori victoris novis militibus et multo paucioribus sustinui hiememque castris inter saevissumos hostis_, non per oppida neque ex ambitione mea egi.

6 Quid deinde proelia aut expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enumerem ? Quando res plus valet quam verba : castra hostiuni apud Su- cronem capta et proelium apud flumen Turiam et dux hostiuni C. Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti satis clara vobis sunt ; pro quis, o grati patres^ egestatem et fanieni redditis. Itaque meo et hostium exercitui par condicio est ; namque

7 stipendium neutri datur, victor uterque in Italiam

8 venire potest. Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis neu cogatis necessitatibus privatim

9 mihi consulere. Hispaniam citeriorem, quae non ab hostibus tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus praeter maritumas civitates, ultro nobis sumptui onerique ; Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio frumentoque aluit et nunc malis fructibus ipsa vix agitat; ego non rem familiarem

^ By indulging the soldiers ; for the same use of amhitio see Jug. xlv. 1.

416


416