Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/449

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.
 
SALLUST

SALLUST

10 ortns est longe saevior Catulus. Tumultus inter- cessit Bruto et Mamereo consulibus, dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est.

11 Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L, Quintiuni vidistis : quantae denique mihi turbae concitantur ' Quae profecto incassum agebantur, si prius quam vos serviundi finem, illi dominationis facturi erant, praesertim cum his civilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in

12 vobis sit. Itaque cetera ex licentia aut odio aut avaritia in tempus arsere, permansit una res modo, quae utrimque quaesita est et erepta in posterum : vis tribunicia, telum a maioribus libertati paratum.

13 Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis neu nomina rerum ad ignaviam mutantes otiuin pro servitio ^ppelletis. Quo iam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est condicio ; fuisset, si omnino quiessetis. Nunc animum ad- vortere et, nisi viceritis, quoniam omnis iniuria gravitate tutior est, artius habebunt.

1 4 '^^ Quid censes igitur.^" aliquis vostrum subiecerit. Primum omnium omittundum morem hunc quern agitis impigrae linguae, animi ignavi, non ultra con-

^ 77 B.C.

424


424