Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/463

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.
 
SALLUST

SALLUST

15 cleam militum optumos cum classibus amisi. Resti- tute deinde apud Cabiram^ exercitu et variis inter me atque LucuUum proeliis, inopia rursus ambos ineessit ; illi suberat regnum Ariobarzanis bello in- tactum^ ego vastis circum omnibus locis^ in Ar- meniam concessi ; secutique Romani non me, sed morem suum omnia regna subvortundi, quia multi- tudinem artis locis pugna prohibuere, imprudentiam Tigranis pro victoria ostentant.

16 Nunc, quaeso, considera nobis oppressis utrum firmiorem te ad resistundum, an finem belli futurum putes ? Scio equidem tibi magnas opes virorum armorum et auri esse ; etea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. Ceterum consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus belli prudentibus, procul ab domo, parvo labore per nostra corpora bellum conficere, quo - neque vincere

17 neque vinci sine tuo periculo possumus. An ignoras Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma hue convortisse ? Neque quic- quam a principio nisi raptum "^ habere, domum, coniuges, agros, imperium ? Convenas oHm sine patria, parentibus, pestem conditos orbis terrarum, quibus non humana ulla neque divina obstant, quin

^ Cabira, Carrio ; Cabera, V,

2 quo, Gerlach ; quo, V.

•^ raptum, Giacconiu8 ; partuin, V.

438


438