Page:Sir William Herschel, his life and works (1881).djvu/139

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been validated.
of William Herschel.
117

H. S. E.
Gulielmus Herschel Eques Guelphicus
Hanoviæ natus Angliam elegit patriam
Astronomis ætatis suæ præstantissimis
Merito annumeratus
Ut leviora sileantur inventa
Planetam ille extra Saturni orbitam
Primus detexit
Novis artis adjumentis innixus
Quæ ipse excogitavit et perfecit
Cœlorum perrupit claustra
Et remotiora penetrans et explorans spatia
Incognitos astrorum ignes
Astronomorum oculis et intellectui subjecit
Qua sedulitate qua solertia
Corporum et phantasmatum
Extra systematis nostri fines lucentium
Naturam indagaverit
Quidquid paulo audacius conjecit
Ingenita temperans verecundia
Ultro testantur hodie æquales
Vera esse quæ docuit pleraque
Siquidem certiora futuris ingeniis subsidia
Debitura est astronomia
Agnoscent forte posteri
Vitam utilem innocuam amabilem
Non minus felici laborum exitu quam virtutibus
Ornatam et vere eximiam
Morte suis et bonis omnibus deflenda
Nec tamen immatura clausit
Die XXV Augusti A. D. CIƆIƆCCCXXII
Ætatis vero suæ LXXXIV.