Page:Surrey Archaeological Collections Volume 1.djvu/175

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been validated.
TO CHERTSEY ABBEY.
93

ad terminum qui dicitur antiqua fossa, id est Fullingadich; in alia parte iterum eiusdem fluminis ripæ usque ad terminum alterius prouinciæ quæ appellatur Sunninges. Est tamen de eadem terra pars semota manentium decem iuxta portum Londoniæ ubi naues applicant super idem flumen in meridiana parte iuxta uiam publicam. Sunt tamen diuersa nomina de ipsa eadem terra supradicta, scilicet Cirotesegt, Ðorp, Egcham, Chebeham, Getinges, Muleseg, Wodeham, Huneuualdesham, usque ad terminum supradictum, dono tibi Erkenuualdo et ad monasterium construendum, et confirmo, ut tarn tu quam posteri tui, pro animæ meæ remedio intercedere debeatis, cum campis, siluis, pratis, pascuis, et fluminibus, et omnibus aliis rebus ad monasterium sancti Petri, apostolorum principis, de Cerotesegt rite pertinentibus. Omnia igitur in circuita ad prædictum monasterium pertinentia quemadmodum a me donata sunt et concessa et confirmata teneatis et possideatis, et quodcunque uolueritis de eisdem terris facere, tam tu quam posteri tui, liberam licentiam habeatis, nunquam me, ullo tempore, hæredeque meo contra hanc donationis meæ cartulam esse uenturis. Quod si quis contra hanc donationem meam et confirmationem uenire temptauerit, sit hic separatus ab omni societate Christiana et a cœlestis regni participatione priuetur. Et ut hæc cartula donationis mese et confirmationis sit firma, stabilis, et inconcussa, testes ut subscriberent rogaui quorum nomina infra sunt annexa.

Et ego Friðeuualdus, qui donator sum, una cum Erkenuualdo abbate, signum sanctæ crucis + pro ignorantia literarum expressi. Signum manus Friðurici testis +. Signum manus Ebbi testis +. Signum manus Eguualdi testis +. Signum manus Baduualdi testis +. Signum manus Ceaddi testis +. Similiter Humfridus episcopus rogatus ab abbate Erkenuualdo manu propria subscripsit +. Et isti sunt subreguli qui omnes sub signo suo subscripserunt. Signum manus Friðeuuoldi testis +. Signum manus Osrici testis +. Signum manus Wigherdi testis +. Signum manus Æðeluuoldi testis +.

Et ut firma sit hæc donatio et confirmatio stabilis, a Wlfario rege Mercianorum confirmata est hæc cartula; nam et super altare posuit manum suam, in uilla quæ uocatur Ðamu, et manu sua signo sanctæ crucis subscripsit +. Acta sunt hæc iuxta uillam Friðeuuoldi iuxta supradictam fossatam Fullingadich circa kalendas Marcias.

Ðis is ðáre uīuen hida bóc tó Cerotesege and tó Ðorpe, ðe Friðeuuold king ybehte Criste and seinte Petre and Erkenuuolde abbude, tó fullen friedóme þurg alle þing suá ðe Se londgimére hit bicluppeð ðe on ðisser bók iwrite biez. Ðys is ðe landegemére tó Cerotesege and tó Ðorpe; ðat is, ćrest on Waiemúðe; úp endlonge Waie tó Waigebrugge; of