Page:Ten Tragedies of Seneca (1902).djvu/124

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
104
[Lines 320—354
SENECA'S TRAGEDIES.

SAT. Ipsosne, per quos fallere alium cogitas, 320
Falles, ut ipsi crimine & culpa vacent?
ATR. Quid enim est necesse liberos sceleri meo
Inserere? per nos odia se nostra explicent.
Male agis, recedis, anime: si parcis tuis,
Parces & illi: consili Agamemnon mei 325
Sciens minister fiat, & patri sciens
Menelaus adsit. prolis incertæ fides
Ex hoc petatur scelere. bella abnuunt,
Et gerere nolunt odia; si patruum vocant;
Pater est. eatur. multa sed trepidus solet 330
Detegere vultus; magna nolentem quoque
Consilia produnt: nesciant, quantæ rei
Fiant ministri. nostra tu cœpta occule.
SAT. Haud sum monendus. ista nostro in pectore
Fides timorque, sed magis claudet fides. 335


CHORUS.

A dissidiis fratrum, qui ad tempus minas componunt, sumpta
occasione, Chorus regum ambitionem taxat, quis vere
rex sit docet, vitam denique latentem collaudat.


Tandem regia nobilis,
Antiqui genus Inachi,
Fratrum composuit minas.
Quis vos exagitat furor,
Alternis dare sanguinem, 340
Et sceptrum scelere aggredi?
Nescitis cupidi arcium,
Regnum quo jaceat loco.
Regem non faciunt opes,
Non vestis Tyræ color, 345
Non frontis nota regiæ,
Non auro nitidæ fores.
Rex est, qui posuit metus,
Et diri mala pectoris:
Quem non ambitio impotens, 350
Et nunquam stabilis favor
Vulgi præcipitis movet.
Non quidquid fodit Occidens;
Aut unda Tagus aurea


ATR. Why is it even necessary to mix up my children with this wickedness? Cannot my hatred work out its ends through my own agency? Thou art playing me false, soul of mine, thou art flinching—if thou sparest thy children, thou art sparing thyself! And Agamemnon shall know of, and be an instrument in, my scheme, and Mene-