Page:Ten Tragedies of Seneca (1902).djvu/132

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
112
[Lines 471—495
SENECA'S TRAGEDIES.

PLIST. Nec abnuendum est, si dat imperium Deus.
THY. Nec appetendum. PLIST. Frater, ut regnes, rogat.
THY. Rogat? timendum est. errat hic aliquis dolus.
PLIST. Redire pietas, unde submota est, solet:
Reparatque vires justus amissas amor 475
THY. Amat Thyesten frater? æthereas prius
Perfundet Arctos pontus; & Siculi rapax
Consistet æstus unda, & lonio seges
Matura pelago surget; & lucem dabit
Nox atra terris: ante cum flammis aquæ, 480
Cum morte vita, cum mari ventus fidem
Fœdusque jungent. PLIST. Quam tamen fraudum times?
THY. Omnem. timori quem meo statuam modum?
Tantum potest, quantum odit. PLIST. In te quid potest?
THY. Pro me nihil jam metuo: vos facitis mihi 485
Atrea timendum. PLIST. Decipi captus times?
Serum est cavendi tempus in mediis malis.
THY. Eatur: uaum genitor hoc testor tamen,
Ego vos sequor, non duco. PLIST. Respiciet Deus
Bene cogitata. perge non dubio gradu. 490


ATREUS, THYESTES,
TANTALUS F. & Mutæ personæ.
TERTIUS frater.

Tacite sibi applaudit Atreus irretitum fiatrem, cui obviam procedit,
& simulata in gratiam reditione eum circumvenit.


ATR. Plagis tenetur clusa dispositis fera.
Et ipsum, & una generis invisi indolem
Junctam parenti cerno. jam tuto in loco
Versantur odia: venit in nostras manus
Tandem Thyestes; venit, & totus quidem. 495


PLIS. But we should not decline to accept it, if a deity bestows it on us.

THY. Nor does it become us, to hanker after it.

PLIS. Thy brother invites thee to reign.

THY. But why does he so ask? that is the very reason I fear, some snare is mixed up with this!

PLIS. Fraternal love often returns when it has only disappeared for a time, and an affection of this natural character soon makes up for former defection.