Page:Ten Tragedies of Seneca (1902).djvu/136

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
116
[Lines 532—561
SENECA'S TRAGEDIES.

Squallor recusat noster, & sceptrum manus
Infausta refugit, liceat in media mihi
Latere turba. ATR. Recipit hoc regnum duos.
THY. Meum esse credo, quidquid est, frater, tuum. 535
ATR. Quis influentis dona fortunæ abnuit?
THY. Expertus est quicunque, quam facile esfluant.
ATR. Fratrem potiri gloria ingenti vetas?
THY. Tua jam peracta gloria est, restat mea.
Respuere certum est regna consilium mihi. 540
ATR. Meam relinquam, nisi tuam partem accipis.
THY. Accipio. regni nomen impositi feram:
Sed jura & arma servient mecum tibi.
ATR. Imposita capiti vincla venerando gere.
Ego destinatas victimas Superis dabo. 545


CHORUS.

Inserviens actui præcedenti Chorus Atrei collaudat pietatem,
quæ simultates & dissidia fratrum composuit, non
secus ac serenitas tempestatem secuta.


Credat hoc quisquam? ferus ille & acer,
Nec potens mentis, trculentus Atreus,
Fratris aspectu stupefactus hæsit.
Nulla vis major pietate vera est.
Jurgia externis inimica durant, 550
Quos amor verus tenuit, tenebit,
Ira cum magnis agitata causis
Gratiam rupit, cecinitque bellum;
Cum leves frenis sonuere turmæ,
Fulsit hinc illinc agitatus ensis; 555
Quem movet crebro suribundus ictu
Sanguinem Mavors cupiens recentem;
Opprimit ferrum, manibusque junctis
Ducit ad pacem pietas negantes.
Otium tanto subitum e tumultu 560
Quis Deus fecit? modo per Mycenas


thou art now proposing to dignify my head, and permit these unlucky hands of mine to be excused the task of carrying the sceptre! Let me rather go and hide myself away, amongst the busy crowd of mankind!

ATR. The kingdom is large enough for two.

THY. What brother! am I to be made to believe that to be mine which I know so well to be thine?

ATR. Why dost thou refuse the gifts of Fortune as they come to thee?