Page:Ten Tragedies of Seneca (1902).djvu/138

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
118
[Lines 562—608
SENECA'S TRAGEDIES.

Arma civilis crepuere belli.
Pallidæ natos tenuere matres;
Uxor annate timuit marito,
Cum manum invitus sequeretur ensis, 565
Sordibus pacis vitio quietæ.
Ille labentes renovare muros;
Hic situ quassas stabilire turres;
Ferreis portas cohibere claustris
Ille certabat; pavidusque pinnis 570
Anxiæ nostis vigil incubabat.
Pejor est bello timor ipse belli.
Jam minæ fævi cecidere ferri;
Jam silet murmur grave classicorum;
Jam tacet stridor litui strepentis; 575
Alta pax urbi recovata lætæ est.
Sic ubi ex alto tumuere fluctus,
Brutium Coro feriente pontum,
Scylla pulsatis resonat cavernis,
Ac mare in portu timuere nautæ, 580
Quod rapax haustum revomit Charybdis;
Et ferus Cyclops metuit parentem
Rupe ferventis residens in Ætnæ,
Ne superfusis violetur undis
Ignis æternis refonans caminis; 585
Et putat mergi sua posse pauper
Regne Laërtes, Ithaca tremente.
Si suae ventis cecidere vires,
Mitius stagno pelagus recumbit;
Alta quæ navis timuit secare 590
Hinc & hinc fusis spatiosa velis,
Strata ludenti patuere cymbæ:
Et vacat mersos numerare pisces;
Hic ubi ingenti modo sub procella
Cyclades pontum timuere motæ. 595
Nulla sors longa est: dolor ac voluptas
Invicem cedunt. brevior voluptas.
Ima permutat levis hora summis.
Ille, qui donat diadema fronti,
Quem genu nixæ tremuere gentes, 600
Cujus ad nutum posuere bella
Medus, & Phœbi propioris Indus,
Et Daæ Parthis equilem minati;
Anxius sceptrum tenet, & moventes
Cuncta divinat metuitque casus 605
Mobiles rerum, dubiumque tempus.
Vos, quibus rector maris atque terræ
Jus dedit magnum neeis atque vitæ,


mothers pressed their babes to their bosoms—wives went in fear for the fate of their husbands, armed for the fray, whilst the sword was held by a regretful hand, (and