Page:Ten Tragedies of Seneca (1902).djvu/140

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
120
[Lines 609—637
SENECA'S TRAGEDIES.

Ponite inflatos tumidosque vultus:
Quidquid a vobis minor extimescit. 610
Major hoc vobis dominus minatur.
Omne sub regno graviore regnum est.
Quem dies vidit veniens superbum,
Hunc dies vidit fugiens jacentem.
Nemo confidat nimium secundis; 615
Nemo desperet meliora lapsis.
Miscet hæc illis, prohibetque Clotho
Stare fortunam. rotat omne fatum.
Nemo tamen Divos babuit faventeis,
Crastinum ut possit sibi polliceri. 620
Res Deus nostras celeri citatas
Turbine versat.


ACTUS QUARTUS.

NUNTIUS, CHORUS.

Crudele Atrei facinus & epulas nefandas, in quibus apponebantur
Thyestæ sui liberi, digna, quæ ex oculis spectatorum sublata
intus gererentur, narrat nuntii facundia præsens.


NUNT. Quis me per auras turbo præcipitem vebet,
Atraque nube involvet, ut tantum nefas
Eripiat oculis? o domus, Pelopi quoque 625
Et Tantalo pudenda: CHOR. Quid portas novi?
NUNT. Quænam ista regio est, Argos & Sparte pios
Sortita fratres? & maris getnini premens
Fauces Corinthos? an feris Ister sugam
Præbens Alanis? an sub æterna nive 630
Hyrcana tellus? an vagi passim Scythæ?
Quis hic nefandi est conscius monstri locus?
CHOR. Effare: & istud pande, quodcunque est malum.
NUNT. Si steterit animus, si metu corpus rigens
Remittet artus. hæret in vultu trucis; 635
Imago facti. ferte me insanæ procul
Illo procellæ; ferte, quo fertur dies


acting as thy master, threatens thee. Every kingdom must yield to one of greater power, and the man thou seest proud and tyrannical at the early part of the day, may be seen at night subdued and laid low. Let no man crow too much in his prosperity, let no one give way too much in his adversity, let him. take things as they occur,