Page:Ten Tragedies of Seneca (1902).djvu/142

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
122
[Lines 638—680
SENECA'S TRAGEDIES.

Hinc raptus. CHOR. Animos gravius incertos tenes.
Quid sit, quod horres, ede, & auctorem indica.
Non quæro, quis sit, sed uter. effare ocius. 640
NUNT. In arce summa Pelopeæ pars est domus
Conversa ad Austros; cujus extremum latus
Æquale monti crescit, atque urbem premit,
Et contumacem regibus populum suis
Habet sub ictu: fulget hic turbæ capax 645
Immane tectum, cujus auratas trabes
Variis columnæ nobiles maculis ferunt.
Port ista vulgo nota, quæ populi colunt,
In multa dives spatia discedit domus.
Arcana in imo regio secessu patet, 650
Alta vetustum valle compescens nemus,
Penetrale regui. nulla qua lætos solet
Præbere ramos arbor, aut ferro coli:
Sed taxus, & cupressus, & nigra ilice
Obscura nutat silva; quam supra eminens 655
Despectat alte quercus, & vincit nemus.
Hinc auspicari regna Tantalidæ solent,
Hinc petere lapsis rebus & dubiis opem,
Affixa inhærent dona, vocales tubæ,
Fractique currus, spolia Myrtoi maris, 660
Victæque falsis axibus pendent rotæ,
Et omne gentis facinus: hoc Phrygius loco
Fixus tiaras Pelopis; hic præda hostium,
Et de triumpho picta barbarico chlamys.
Fons stat sub umbra tristis, & nigra piger 665
Hæret palude. talis est diræ Stygis
Deformis unda, quæ facit cœlo fidem.
Hie nocte cæca gemere ferales Deos,
Fama est: catenis lucus excussis sonat,
Ululantque Manes. Quidquid audire est metus, 670
Illic videtur. errat antiquis vetus
Emissa bustis turba, & insultant loco
Majora notis monstra. Quin tota solet
Micare flamma ssilva, & excelsæ trabes
Ardent sine igne. sæpe latratu nemus 675
Trino remugit: sæpe simulacris domus
Attonita magnis. nec dies sedat metum.
Nox propria luco est, & superstitio inferum
In luce media regnat. Hinc orantibus
Responsa dantur certa, cum ingenti sono 680


CHOR. Thou art keeping our minds, in considerable uncertainty which is very trying. What can it be? at what art thou in such a state of fright? Speak out, and tell us the cause—tell us the author of the crime! We do not ask thee simply, who did it, but which of the two brothers was it. Speak, man, speak quickly!