Page:Ten Tragedies of Seneca (1902).djvu/152

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
132
[Lines 816—867
SENECA'S TRAGEDIES.

Tradere frenos, genitrix primæ
Roscida lucis, perversa sui
Lumina regni. nescit fessos
Tingere currus, nee fumantes
Sudore jubas mergere ponto 820
Ipse insueto novus hospitio
Sol auroram videt occiduus,
Tenebrasque jubet furgere, nondum
Nocte parata. non succedunt
Astra, nec ullo micat igne polus: 825
Nec Luna graves digerit umbras.
Sed quidquid id est, utinam nox sit!
Trepidant, trepidant pectora magno
Percussa metu, ne fatali
Cuncta ruina quassata labent: 830
Iterumque Deos hominesque premat
Deforme chaos: iterum terras,
Et mare & ignes, & vaga picti
Sidera mundi Natura tegat.
Non æternæ facis exortu 835
Dux astrorum secula ducens
Dabit æstatis brumæque notas.
Non Phœbeis obvia flammis
Demet Nocti Luna timores,
Vincetque sui fratris habenas, 840
Curvo brevius limite currens.
Ibit in unum congesta sinum
Turba Deorum.
Hie, qui sacris pervius astris
Secat obliquo tramite zonas, 845
Flectens longos Signifer annos,
Lapsa videbit sidera labens.
Hic, qui nondum vere benigno
Reddit Zephyro vela tepenti,
Aries præceps ibit in undas, 850
Per quas pavidam vexerat Hellen.
Hic, qui nitido Taurus cornu
Præfert Hyadas, secum Geminos
Trahet, & curvi brachia Cancri.
Leo stammiferis æstibus ardens 855
Iterum e cœIo cadet Herculeus.
Cadet in terras Virgo relictas;
Justæque cadent pondera Libræ;
Secumque trahent Scorpion acrem.
Et, qui nervo tenet Æmonio 860
Pennata senex spicula Chiron,
Rupto perdet spicula nervo.
Pigram referens hiemem gelidus
Cadet Ægoceros, frangetque tuam,
Quisquis es, Urnam. tecum excedent 865
Ultima cœli fidera Pisces.
Monstraque nunquam perfusa mari