Page:Ten Tragedies of Seneca (1902).djvu/154

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
134
[Lines 868—900
SENECA'S TRAGEDIES.

Merget condens omnia Gurges.
Et qui medias dividit Ursas,
Fluminis instar, lubricus Anguis: 870
Magnoque minor juncta Draconi
Frigida duro Cynosura gelu:
Custosque sui tardus plaustri
Jam non stabilis met Arctophylax.
Nos e tanto visi populo 875
Digni, premeret quos everso
Cardine mundus.
In nos ætas ultima venit.
O nos dura forte creatos,
Seu perdidimus solem miseri, 880
Sive expulimus! Abeant questus.
Discede, timor. Vitæ est avidus,
Quisquis non vult, mundo secum
Pereunte, mori.


ACTUS QUINTUS.

ATREUS.

Exsultans impius Atreus nefariam de fratre vindictam sibi
gratulatur, dirisque appositis dapibus de natorum
sanguine præbendo deliberat.


Æqualis astris gradior, & cunctos super 885
Altum superbo vertice attingens polum.
Nunc decora regni teneo, nunc solium potris.
Dimitto superos: summa votorum attigi.
Bene est; jam sat est etiam mihi.
Sed cur satis sit? pergam, & implebo patrem 890
Funere suorum: ne quod obstaret pudor,
Dies recessit. perge, dum cœlum vacat.
Utinam quidem tenere fugientes Deos
Possem, & coactos trahere, ut ultricem dapem
Omnes viderent! quod sat est, videat pater 895
Etiam die nolente discutiam tibi
Tenebras, miseriæ sub quibus latitant tuæ.
Nimis diu conviva securo jacet
Hilarique vultu. jam satis mensis datum est,
Satisque Baccho. sobrio tanta ad mala 900


will break thy urn with thee, and the Pisces disappear, the last constellation of the Zodiac! and those monsters, which have never been in contact with the sea, shall be swallowed up by the Great Gulf, the sea which hides all things, and the Serpent slippery and as large as a river,